- MERODACH
- MERODACHRex Babyloniorum Iugaeo successit. Vide Ies. c. 39. v. 1. qui 2 Reg. c. 20. v. 12. dicitur Berodach Baladan, Ptolomeo Mardokempades fil. Baladanis, qui creditur Nabonassar in historiis profanis. Regnare incepit A. M. 3332. Ezechiam, post morbum eius, per Legatos falutavit, et de mir aculo, lquod in Sole paulo ante contigerat, erudiri petiit. Postea Manassen captum, cateaisque oneratum Babylonem perduxit: Assyriroum quoque regnô potitus, Arphaxadum, Medorum Regem qui Arbianes, pater Deiocis, fuisse videtur, praeliô superavit. Imperavit ann. 42. vel. 52. Ei successit Ben-Merodach, quem Nabuchodonosor senior. Beraso Nabopalassar, excepit, cui successit Nabuchodonosor, avus Evilmerodachi, proavus Balthasaris. Ptol. l. 4. Almag. c. 6. et 8. Fuseb. in Chron. et l. 9. Praep. Euang. Scalig. l. 5. de Emend. Temp. Petavius l. 9. doctr. Temp. Mercator, Ricciolus Chron. Ref. l. 5. c. 6. n. 1. Codomannus, Funccius, etc. Ioh. Marshamo adnotante initium Regis Merodachi duabus Lunae eclipsibus confirmatum est apud Ptol. Almagesto l. 4. c. 6. atque 8. illius anni Ezechiae contemporanei sunt: regnavit autem ann. 12. successore Arkainô. Ceterum apud Babylonius Merodach, idoli nomen fuit, ut et Baal, sive Bel; Adan seu Adonis, Ierem. c. 50. v. 2 Vide praefatum Marshamum Can. Chron. Sec. XVII. De Manasse vero captivo abducto, vide in voce Assan-Adinus etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.